Accueil » Causes et Sens » Le Grand Exorcisme de Léon XIII en latin

L’exorcisme pour faire fuir les esprits mauvais

De tous temps, en tous lieux et dans toutes les religions du monde, les hommes ont pressenti l’existence d’esprits mauvais, voire démoniaques, tentant de les pervertir, pour leur faire perdre leur salut dans l’au-delà.

Afin de les contrer, de nombreuses prières ont été élaborées. Une des plus puissantes est sans conteste l’exorcisme réalisé sous l’égide du pape Léon XIII. Il est à la portée de tous quelles que soient leurs origines ou leurs croyances. Il nettoie les corps et les esprits.

Il ne faut pas hésiter à renouveler plusieurs fois cette prière pour obtenir une action profonde et durable. La version latine est la plus performante. Mais pour les personnes que le latin rebuterait, la version française est très utile également (voir ARTICLE).

Les signes (+) dans le texte, indiquent les endroits où il convient de faire un signe de croix.

Personnellement, je n’utilise plus ce genre d’exorcisme (bien qu’il soit toujours aussi efficace) qui oeuvre dans le combat, préférant des techniques basées sur l’amour comme je les explique dans « Le grand livre de nettoyage, protection et prévention énergétique des personnes et des lieux » (éditions trédaniel : ACHAT). Mais les deux peuvent avoir une utilité.

Grand exorcisme de Léon XIII en latin

Exorcismus in Satanam et angelos apostaticos

Jussu Leonis XIII Pont. Max. Editus

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Psalmus LXVII

Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus : et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.

Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

Psalmus XXXIV

Judicat Domine nocentes me ; expugna impugnantes me.

Confondantur et revereantur quaerentes animam meam.

Avertantur retrorsum, et cofondantur cogitantes mihi mala.

Fiant tamquam pulvis ante faciem venti ; et Angelus Domini coarctans eos.

Fiat via illorum tenebrae et lubricum : et Angelus Domini persequens eos.

Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui : supervacue exprobraverunt animam meam.

Veniat illi laqueus quem ignorat ; et captio quam abscondit, apprehendat eum : et in laqueum cadat in ipsum.

Anima autem mea exultabit in Domino : et delectabitur super salutari suo.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto : Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in

saecula saeculorum. Amen.

AD S. Michaelem Archangelum. Precatio.

Princeps gloriosissime coelestis militiae,

Sancte Michael Arcangele,

Defende nos in proelio et «colluctatione »,

Quae nobis est adversus principes et potestates,

Ut in ea deleat nomen Dei et Christi ejus,

Animasque ad aeternae gloriae coronam destinatas

Furetur, mactet ac perdat, in sempiternum interitum.

Virus nequitiae suae, tamquam flumen immundissimum

Draco maleficus, transfundit in homines depravatos mente

Et corruptos corde ;

Spiritum mendacii, impietatis et blasphemiae ;

Halitumque mortiferum luxuriae,

Vitiorum omnium et iniquitatum

Ecclesiam, Agni immaculati sponsam, vaferrimi hostes

Repleverunt amaritudinibus, inebriarunt absinthio ;

Ab omnia desiderabilia ejus, impias miserunt manus.

Ubi sedes beatissimi Petri

Et cathedra veritatis, ad lucem gentium constituta est

Ibi thronum posuerunt abominationis impietatis suae ;

Ut percusso Pastore, et gregem disperdere valeant.

Adesto itaque, Dux invictissime, populo Dei

Contra irrumpentes spiritales nequitias, et fac victoriam.

Te custodem et patronum, sanct veneratur Ecclesia ;

Te gloriatur defensore

Adversus terrestrium et infernorum, nefarias potestates ;

Tibi tradidit Dominus, animas redemptorum

In superna felicitate locandas.

Deprecare Deum pacis, ut conterat satanam sub pedibus nostris,

Ne ultra valeat captivos tenere homines,

et Ecclesiae nocere.

Offer nostras preces in conspectu Altissimi,

Ut cito anticipent nos misericordiae Domini,

Et apprehendas draconem, serpentem antiquum,

Qui est diabolus et satanas, ac ligatum mittas in abyssum,

Ut non seducat amplius gentes. (Apoc. 20)

Hinc tuo confisi praesidio ac tutela,

Sacra Sanctae Matris Ecclesiae auctoritate,

Ad infestationes diabolicae fraudis repellendas,

In nomine Jesu Christi, Dei et Domini nostri,

Fidentes et securi aggredimur.

V- Ecce Crucem Domini, fugite partes adversae.

R- Vicit leo de tribu Juda, radix David.

V- Fiat misericordia tua, Domine, super nos.

R- Quemadmodum speravimus in te.

V- Domine, exaudi orationem meam.

R- Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Deus et Pater Domini nostri Jesu-Christi,

Invocamus nomem sanctum tuum,

Et clementiam tuam supplices exposcimus :

Ut per intercessionem

Immaculatae semper Virginis Dei Genitricis Mariae,

Beati Michaelis Archangeli,

Beati Joseph ejusdem beatae Virginis Sponsi,

Beatorum Apostolorum Petri et Pauli

Et omnium Sanctorum,

Adversus satanam, omnesque alios immundos spiritus,

Qui ad nocendum humano generi

Animasque perdendas pervagantur in mundo,

Nobis auxilium praestare digneris.

Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Exorcismus

Exorcizamus te, omnis immunde spiritus,

Omnis satanica potestas, omnis incursio infernalis adversarii,

Omnis legio, omnis congregatio et secta diabolica,

In nomine et virtute Domini nostri Jesu (+) Christi,

Eradicare et effugare a Dei Ecclesia,

Ab animabus ad imaginem Dei conditis

Ac pretioso divini Agni sanguine redemptis (+).

Non ultra audeas, serpens callidissime,

Decipere humanum genus, Dei Ecclesiam persequi,

Ac Dei electos exutere et cribrare sicut triticum (+).

Imperat tibi Deus altissimus (+),

Cui in magna tua superbia, te similem haberi adhuc praesumis ;

Qui omnes homines vult salvos fieri,

Et ad agnitionem veritatis venire.

Imperat tibi Deus Pater (+) ; imperat tibi Deus Filius (+) ;

Imperat tibi Deus Spiritus Sanctus (+).

Imperat tibi majestas Christi,

Aeternum Dei Verbum caro factum (+),

Qui pro salute generis nostri, tua invidia perditi,

Humiliavit semeptipsum factus obediens usque ad mortem,

Qui Ecclesiam suam adificavit supra firmam petram,

Et portas inferi adversus eam

Numquam esse praevalituras edixit,

Cum ea ipse permansurus omnibus diebus

Usque ad consummationem saeculi.

Imperat tibi sacramentum Crucis (+),

Omniumque christianae fidei Mysteriorum virtus (+).

Imperat tibi excelsa Dei Genetrix Virgo Maria (+),

Quae superbissimum caput tuum, a primo instanti

Immaculatae suae conceptionis, in sua humalitate contrivit,

Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli

Et ceterorum Apostolorum (+).

Imperat tibi Martyrum sanguis,

Ac pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio (+).

Ergo, drago maledicte et omnis legio diabolica,

Adjuramus te, per Deum (+) vivum, per Deum (+) verum,

Per Deum (+) sanctum, per Deum qui sic… dilexit mumdum,

Ut Filium suum unigenitum daret,

Ut omnis qui credit ineum non pereat,

Sed habeat vitam aeternam,

Cessa decipere humanas creaturas,

Eisque aeternae perditionis venenum propinare :

Desine Ecclesiae nocere et ejus libertati laqueos injicere.

Vade satana, inventor et magister omnis fallaciae,

Hostis humanae salutis. Da locum Christo,

In quo nihil invenisti de operibus tuis ;

Da locum Ecclesiae, uni, sanctae, catholicae, et Apostolicae,

Quam Christus ipse acquisivit sanguine suo.

Humiliare sub potenti manu Dei ;

Contremisce et effuge, invocato a nobis

Sancto et terribili nomine Jesu,

Quem inferi tremunt, cui Virtutes coelorum

Et protestates et Dominationes subjectae sunt ;

Quem Cherubim et Seraphim

Indefessis vocibus laudant, dicentes :

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

V- Domine, exaudi orationem meam.

R- Et [EPJ1] clamor meus ad te veniat.

Oremus

Deus coeli, Deus terrae, Deus Angelorum,

Deus Archangelorum, Deus Patriarcharum, Deus Prophetarum,

Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Cofessorum,

Deus Virginum, Deus qui potestatem habes

Donare vitam post mortem, requiem post laborem ;

Quia non est Deus praeter te,

Nec esse potest nisi tu

Creatoromnium visibilium et invisibilium,

Cujus regni non erit finis :

Humiliter majestati gloriaetuae supplicamus,

Ut ab omni infernalium spirituum potestate, laqueo,

Deceptione et nequitia nos potenter liberare,

Et incolumnes custodire digneris.

Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine,,

Ut Ecclesiam tuam secura tibi facias libertate servire :

Te rogamus, audi nos.

Ut inimicos sanctae ecclesiae humiliare digneris,

Te rogamus, audi nos.

(et on asperge le lieu d’eau bénite).

English EN Français FR Deutsch DE Italiano IT Polski PL Português PT Русский RU Español ES